Voir le sujet précédentAller en basVoir le sujet suivant
avatar
Invité
Invité

Versions latines - CAPES de Lettres classiques Empty Versions latines - CAPES de Lettres classiques

par Invité Jeu 9 Avr 2009 - 1:59

2009 : Suétone, Vie de Tibère, III, 52-54 : Cruauté de Tibère envers sa famille ...

Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit, alterius uitiis infensus. Iam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat. Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent. Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet. Quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu. Etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant auferenda ipsumque iugulandum curasset. Propter quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: "Redde Germanicum!" Quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici crudelem in modum afflictis.
Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque uersu: "Si non dominaris," inquit, "filiola, iniuriam te accipere existimas?" Nec ullo mox sermone dignatus est. Quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret. Nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus excussit. Rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit.
avatar
Invité
Invité

Versions latines - CAPES de Lettres classiques Empty Re: Versions latines - CAPES de Lettres classiques

par Invité Jeu 9 Avr 2009 - 2:01
2008 : Ovide, Métamorphoses, VI, 349-381

349 "Quid prohibetis aquis? Usus communis aquarum est.
350 Nec solem proprium natura nec aera fecit
351 nec tenues undas: ad publica munera veni.
352 Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros
353 abluere hic artus lassataque membra parabam,
354 sed relevare sitim. Caret os umore loquentis,
355 et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
356 Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
357 accepisse simul: vitam dederitis in unda.
358 Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
359 parva sinu." Et casu tendebant bracchia nati.
360 Quem non blanda deae potuissent verba movere?
361 Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
363 Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem
365 huc illuc limum saltu movere maligno.
366 Distulit ira sitim. Neque enim iam filia Coei
367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
368 verba minora deâ tollensque ad sidera palmas
369 "aeternum stagno" dixit "vivatis in isto!"
370 Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
371 et modo tota cava submergere membra palude,
372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
373 saepe super ripam stagni consistere, saepe
374 in gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes
375 litibus exercent linguas pulsoque pudore,
376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
377 Vox quoque iam rauca est inflataque colla tumescunt,
378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
379 Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae.
Voir le sujet précédentRevenir en hautVoir le sujet suivant
Permission de ce forum:
Vous ne pouvez pas répondre aux sujets dans ce forum